Charter Document - 05450128
Charter Number: | 05450128 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1277 - 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus de Driffeld salutem in domino Noveritis me dimisisse et omnino quietum clamasse de me et heredibus meis inperpetuum abbatisse de Godestowe et totius loci conventui totum jus meum et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in uno mesuagio in villa de Crickelade quod scilicet de predicta abbatissa quondam tenui in eadem villa ita scilicet quod ego nec heredes mei nec aliquis nomine meo de predicto mesuagio aliquod jus vel clamium de cetero exigere poterimus nec de aliquibus debitus in quibus predicta abbatissa seu ballivi sui usque hoc presens scriptum confectum michi tenebantur inposterum vendicare Pro qua autem quieta clamantia et debiti relaxatione dedit michi predicta abbatissa xl s argenti in gersuma premanibus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Johanne Eylm Johanne de Grantebrigge fratre Johanne de Godestowe magistro Johanne de eadem Willelmo de la Hale Rogero Brian et aliis Data apud Eton die lune proxima ante epiphaniam anno domini MCClxxvii