Charter Document - 05450122
Charter Number: | 05450122 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1258 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die sancti Michaelis in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo secundo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston et Nicholao de Haulo justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Emynam abbatissam de Godestowe querentem per Wakelinum de Godestow positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Rogerum de Mortuo Mari deforciantem per Amisium de Pelethorp positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de xvi marcis que eidem abbatisse a retro fuerunt de annuo redditu unius marce quem ei debet de uno molendino in Wrthye unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta abbatissa remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua de Godestowe predicto Rogero et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto annuo redditu et similiter in predictis arreragiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem Rogerus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicte abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue predicte totum jus et clamium quod habuit in toto illo tenemento cum pertinentiis quod eadem abbatissa et ecclesia sua predicta tenuerunt in feodo in parochia de Kingesclere die quo hec concordia facta fuit inperpetuum Et preterea idem Rogerus dedit predicte abbatisse xii marcas argenti