Charter Document - 05450121

Charter Document - 05450121


Charter Number: 05450121
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1269
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die sancte trinitatis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo tercio coram Martino de Litlebyr magistro Rogero de Seyton et Johanne de Cobham justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Clere petentem per Robertum de Aula positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Emynam abbatissam de Godestowe tenentem per Nicholaum de Mungewell positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de uno mesuagio et viginti acris terre cum pertinentiis in Kingescler unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicte abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue de Godestowe totum jus et clamium quod habuit in predicto tenemento cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia ipsa abbatissa dedit predicto Willelmo viii marcas argenti