Charter Document - 05450118
Charter Number: | 05450118 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1275 - 1300 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Edmundesthrope dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beati Johanni baptiste de Godestow abbatisse conventui fratribus et sororibus eiusdem loci ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam pro salvatione anime mee et anime Isabele uxoris mee et pro salvatione animarum omnium antecessorum et successorum meorum duas acras terre que iacent in campis de Kyngesclere quarum una acra iacet in campo occidentali apud le Hellenestubbe in parte occidentali inter terram que fuit Henrici Coci et terram que fuit Willelmi de Knolle et altera acra iacet in campo orientali in cultura que vocatur Burneforlong in parte boriali terre que fuit Johaniis le Scut et extendit se ab occidente versus orientem usque in Wlvethelyng et vocatur illa acra Krockeresacre habendas et tenendas dictas duas acras terre cum omnibus suis pertinentiis de me et heredibus meis dicte sancte ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestowe abbatisse conventui fratribus et sororibus dicte sancte domus bene et in pace libere et quiete integre et hereditarie inperpetuum Et ego Henricus et heredes mei warantizabimus acquietabimus dictas duas acras terre cum omnibus suis pertinentiis contra omnes gentes predicte sancte ecclesie abbatisse conventui fratribus et sororibus dicte sancte domus et successoribus suis et defendemus inperpetuum Et ut hec mea donatio concessio et presentis carte mee confirmatio robur firmitatis et stabilitatis inperpetuum optineant presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus domino Willemo de Wyntreshull domino Waltero de Everley domino Henrico de Wodecote militibus domino Bartholomeo de Planta rectore ecclesie de Wolferton Nicholao Tebaud Ricardo de Freytmantel Thoma de Meyne Ricardo le Beel Rogero de Knolle Waltero marescallo Johanne Wyt Willelmo de Stoke Waltero le Blunt clerico de Newbyr et multis aliis