Charter Document - 05450117

Charter Document - 05450117


Charter Number: 05450117
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1219
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter dominam abbatissam de Godestow et eiusdem loci conventum et inter Robertum de Cnolle et heredes suos scilicet quod ipse Robertus de Cnolle et heredes sui quietum clamaverunt domine abbatisse et conventui de Godestowe totum clamium et ius suum quod dicebant se habere in Willamesmore et in Aildethegrave et in Schortegrave ita quod ipse Robertus de Cnolle nec aliquis heredum suorum nullum in posterum habebunt clamium in predictus gravis et terris versus predictas abbatissam et conventum de Godestow set abbatissa et moniales de Godestow habebunt et tenebunt predictas gravas et predictam terram cum omnibus pertinentiis suis bene et in pace honorifice in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et liberius et securius teneri et haberi possit Pro hac vero quieta clamatione et concessione predicta Felicia abbatissa et moniales de Godestow concesserunt et quietum clamaverunt predicto Roberto de Cnolle et heredibus suis totum clamium et ius suum quod ipsa abbatissa et moniales de Godestowe habebant in Nortle Et sciendum quod Henricus tunc senescallus de Godestow affidavit pro abbatissa et conventu hanc conventionem fideliter observandam Et ipse Robertus de Cnolle similiter ex parte sua pro se et heredibus suis hanc conventionem tenendam affidavit Hoc autem factum est die mercurii ante exaltationem sancte crucis in plena curie abbatisse apud Santford anno incarnationis dominice MCCxix anno regis Henrici filii Johannis secundo Et ut hec concessio et conventio sicut prelocuta est firmam optineat securitatem hoc presens scriptum sigillorum utriusque partis appositione confirmatum est Hiis testibus domino Petro filii Herberti Radulfo Harang Henrico de Wodecote Johanne de Wodecote Roberto de Henetone diacono Roberto le Flemeg Johanne filio Willelmi de le Wechenore Willelmo Pollard et multis aliis