Charter Document - 05450113

Charter Document - 05450113


Charter Number: 05450113
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1159 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus in Christo fidelibus tam presentibus quam futuris clericis quoque et laicis quod ego Adam de Brincton concedo pro anima mea et predecessorum meorum donationem quam Radulphus filius Waiferi et heredes sui fecerunt concessu Rodberti filii Waiferi fratris sui patris mei de tota terra sua de tenedura de Cnolle in perpetuam elemosinam ecclesie dei et sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus cum omnibus pertinentibus suis scilicet in bosco et plano in pratis et pasturis in stagnis et aquis et molendinis in viis et semitis et in omnibus locis et in omnibus rebus Predictam vero terram volo et concedo ut prefate sanctimoniales teneant inperpetuum bene et in pace liberam et omnino quietam ab omni seculari servitio et omnibus exactionibus ita quod ego et heredes mei faciemus inperpetuum regi et domino meo de alio feudo meo servitium quod terre illi pertinet Et insuper do eis unam careiam feni perpetuo annuatim persolvendam Hiis testibus Walthero abbate Abbenduniensi Nicholao monacho magistro Rogero de Sagio Ricardo de Brincton canonico Osbert Gighet Radulpho filio Burwoldi Willelmo de Cnolle Adam de Lie Rodberto de Ponte Arche Alexandro filio Ade de Brincton et David fratre eius Gileberto de Madanhacche Nipoluo pistore Cnolle Rodberto filio Willelmi de Cnolle Willelmo filio Radulphi filii Burwoldi Osberto filio Osberti Gighet Petro monacho et fratre Odbrihcto Bernolpho de Wodelanda et Adam filio suo Willelmo de Cantua Hanc donationem dedit predictus Radulphus filius Waiferi Godestow cum uxore sua et tribus filiabus suis que ibidem facte sunt moniales