Charter Document - 05450112
Charter Number: | 05450112 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Privilege |
Date: | 1217 - 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Petrus filius Herberti salutem in domino Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime me et pro animabus antecessorum meorum et successorum concessisse deo et beate Marie de Godestowe et monialibus ebidem deo servientibus ut possint claudere assartum suum quod iacet iuxta parcum meum de Wlfurton et arare et seminare pro voluntate earum sine impedimento mei vel meorum ita tamen quod gentes mei de Wlfurton habeant liberam et plenam potestatem ducendi averia sua ad fontem illum qui sedet in predicto assarto ad ea adaquando et postea reducenda Hoc tamen michi et gentibus meis de Wlfurton retento quod ex quo bladi seminati in eodem assarto secundum rationabile tempus fuerint remoti omnes gentes mee de eodem manerio habeant planam et liberam communem ad omnia averia sua in pastura predicti assarti usque ad aliud rationabile tempus seminandi sine impedimento Et quia volo ut concessio mea firma et stabilis inperpetuum perseveret huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero de Clifford domino Radulpho de Mortuo Mari domino Willelmo de Ew domino Rogero Pichard domino Hugone Vinetot domino Matheo de Bikestrop Simone Landrensi et aliis