Charter Document - 05450106

Charter Document - 05450106


Charter Number: 05450106
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1155 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio inter moniales de Godestowe et Ricardum Labaanc de terra de Cnolle et de Swanton quam dedit in perpetuam elemosinam deo et sancte Marie et ecclesie de Godestowe et monialibus ibidem deo servientibus pro salute anime sue et predecessorum suorum cum matre sua Rohais et sorore sua Cecilia que ibi facte sunt moniales liberam et omnino quietam ab omni seculari servitio excepto quod predictus Ricardus Labaanc habebit de prefata ecclesia singulis annis xl s dum in seculo vixerit Post mortem vero ipsius Ricardi terra prefata de Cnolle et de Swanton cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano et molendinis et viis et semitis et omnibus aliis rebus ab illis xl s necnon et ab omni alio seculari servitio prorsus libera et quieta et inconcussa bene et in pace in prefata ecclesia inperpetuum remanebit ita quod heredes ipsius Ricardi facient de alio feudo suo servitium quod de illa terra scilicet Cnolle et Swantone sive regi sive domino suo pertinet Per mortem vero eius corpus suum sepeliendum eidem ecclesie concessit Hanc itaque conventionem se tenendam ratam et inconcussam fide et iuramento confirmavit coram Henrico rege Ang et Alienor regina et aliis quam plurimis tam clericis quam laicis scilicet Thoma cancellario Nicholao de Sigillo Matheo cancellario regine magistro Johanne Petro capellano regis Walkelino monacho magistro Rogero de Sagio Willelmo capellano Ricardo de Humm Warino filio Geraldi Willelmo filio Hamonis Radulfo de Hasting Odone hostiario Radulfo filio Osm apud Lincolniam