Charter Document - 05450105
Charter Number: | 05450105 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm a die sancti Michaelis in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis quartodecim coram Thoma de Milot Willelmo de Ralegh Roberto de Lexinton Willelmo de Insula Willelmo de London magistro Roberto de Sherdelaw Radulpho de Norwic et Ricardo de Reing justiciariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Annselisam abbatissam de Godestowe querentem per Reginaldum le Port positum in loco suo ad lucrandum vel perdendum et Willelmum de Nefmeyml deforciantem de servitio quod Radulpho de Mortuo Mari exigit a predicta abbatissa de libero tenemento quod de eo tenet in Clere unde eadem abbatissa questa fuit quod predictus Willelmus non aquietavit eam versus predictum Radulphum desunt Idem Willelmus medius est inter eos Et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit predictum tenementum cum pertinentiis esse jus ipsius abbatisse et ecclesie sue de Godestowe habendum et tenendum eidem abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue de Godestowe de predicto Willelmo et heredibus suis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum ita quod predictus Willelmos et heredes sui aquietabunt totum tenementum predictum versus predictum Radulphum et heredes suos de omnibus servitiis et consuetudinibus et omnibus demandis in perpetuum sicut puram et perpetuam elemosinam suam Et pro hac recognitione aquietantiam fine et concordia predicta abbatissa remisit et quieta clamavit de se et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesia sua de Godestowe predicto Willelmo et heredibus suis omnia dampna que habuit per districtionem ei factam pro predicto servitio per defalta ipsius Willelmi