Charter Document - 05450104

Charter Document - 05450104


Charter Number: 05450104
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Hugo de Mortm concessu Rogeri filii mei et aliorum heredum meorum dedi et concessi ecclesie dei et sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestow et sanctimonialibus ibidem deo servientibus totam terram de Cnolle et Swanton que ad eandem pertinet et Sandford cum omnibus pertinentiis suis liberam et quietam ab omni seculari servitio sicut Ricardus Labaanc eam dedit predicte ecclesie ita tamen quod prefatus Ricardus et heredes sui facient michi et heredibus meis de alio feudo suo servitium quod pertinet ad illam terram Hanc donationem concessi pro redempcione anime mee et predecessorum meorum et successorum Testibus hiis Roberto capellano Elvredo capellano Cleiburie Hugone juvene de Mort filio domini Adam Salvagio Willelmo fratre domini Andrea de Stantunia Modberto Willelmo nepote domini Bernardo filiis Odonis Radulpho filio Modberti Godefrido clerico domini Roberto camerario domini