Charter Document - 05450103

Charter Document - 05450103


Charter Number: 05450103
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus in Christo fidelibus tam presentibus quam futuris clericis quoque et laicis quod ego Ricardus Labaanc concessi et dedi in elemosinam perpetuam ecclesie dei et sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus totam dotem matris mee scilicet Cnolle et Swanton que ad eandem pertinet et Sanford et Hodicotte quantum predecessores mei possiderunt scilicet quinque hidas Omnia hec concedo et do omnino libere et quiete ab omni seculari servitio cum omnibus pertinentiis suis scilicet in bosco et plano in pratis et pasturis in stagnis et aquis et molendinis et ceteris omnibus Servitium vero quod de eadem terra domino meo faciebam damo eisdem sanctimonialibus prorsus quietum et faciam illud de cetero feudo meo et heredes mei idem similiter facient Dedi et emi terras predictas cum matre et sorore mea que in predicta ecclesia facte sunt moniales pro salute mea et predecessorum meorum sicut umquam melius et liberius prefatas terras tenuerunt scilicet avus meus et pater meus et adhuc do eas melius et liberius quia ut predixi faciam regi et domino meo de ceteris terris meis servitium quod pro eis solitum erat fieri Unde vos omnes in Christo fideles ex postulo ut donationem istam ratam et confirmatam habeatis et manuteneatis et manutenentes coadiuvetis Et super omnia hoc heredes mei faciant vel nichil iniurie vel fatigationis quemquam famulabus dei inferre paciamini ut dignam retributionem nobis faciat omnipotens et misericors dominus Huius donationis testes sunt Gaufridus episcopus Sancti Asaph et Walterus Oxeneford archidiaconus Robertus prior Sancte Frideswid magister Rogerus de Sagio Radulphus de Monemuta Radulphus filius Borwaldi Ansketill presbyter de Wott Simon de Sancto Asaph Willelmus cappellanus Robertus Marimo filius alterius et Milesaint mater eius Hugo de Canvilla et Gerardus et Willelus nepotes eius Willelmus Avenel Galfridus de Sercesd Odelardus Labaanc et Hugo nepos eius Robertus Burson Galfridus de Labold Radulfus Launcelevee et Robertus et Johannes fratres eius Willelmus de Knoll et alii quam plures