Charter Document - 05450102
| Charter Number: | 05450102 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1155 - 1158 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus in Christo fidelibus tam presentibus quam futuris clericis quoque et laicis quod ego Ricardus Labaanc concessi et dedi in elemosinam perpetuam ecclesie dei et sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus totam terram meam de Cnolle et Sauantone que ad eandem pertinent et Sandford cum omnibus pertinentiis suis scilicet in bosco et plano in pratis et pasturis in stagnis et aquis et molendinis in viis et semitis et in omnibus locis et in omnibus rebus solutas et omnino quietas ab omni seculari servitio ita tamen quod quamdiu vixero sanctimoniales michi persolvent singulis annis xl s et per mortem meam tota terra predicta remanebit ecclesie et sanctimonialibus liberam et quieta ab hiis xl s necnon et ab omni seculari servitio ita quod heredes mei facient regi et domino meo de alio feudo suo servitium quod terre illi pertinet Dedi et emi terras predictas eis pro salute mea et predecessorum meorum cum matre et sorore mea que in predicta ecclesia facte sunt moniales Hanc donationem feci in presentia Henrici regis Anglor et Alienor regine Testibus Thoma cancellario et Mannassero Biset dapifero et Warino filio Geraldi camerario et Radulpho de Hastingas et Willelmo filio Hamonis Josce de Baillolio et Walkelini M magistro Rogero de Sagio Beniam capellano Edwino capellano Augustino Ogier de Sprot Waltero de Spelesb Nicholao Labaanc Sarra uxore prefati Ricardi Lab Hugone fratre eius Stephano de Spel Roberto de Wihtam Vincentio et Radulfo filiis eius Adam Radulpho Agenmd Ricardo Calem et Wal fratre eius Willelmo Cal Swein Turstin et aliis quam pluribus
