Charter Document - 05450081

Charter Document - 05450081


Charter Number: 05450081
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1296
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Universis hoc scriptum inspecturis Willelmus Pycke de Bloxham salutem in domino sempiternam Noveritis me vendidisse ac concessisse domino Johanni perpetuo vicario de Bloxham et Henrico servienti attornatis domine Alicie de Gorgis abbatisse de Godestowe et conventus eiusdem loci omnia bona mea mobilia et inmobilia in domo quondam meo et in gardinis eiusdem in Bloxham ac in tenemento quondam meo existentia ita tamen quod nec ego Willelmus Pycke nec aliquis ex parte mea in dictis bonis aliquid de cetero exigere vel vendicare poterimus Pro ista autem vendicatione bonorum dederunt michi dicti Johannes vicarius et Henricus attornati domine Alicie de Gorgis abbatisse de Godestowe et conventus eiusdem loci et solverunt premanibus xl s sterlingorum Data apud Bloxham die veneris proxima ante festum Sancti Gregorii pape anno regni regis Edwardi vicesimo quarto In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui