Charter Document - 05450079

Charter Document - 05450079


Charter Number: 05450079
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269 - 1278
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hominibus presens scriptum visuris vel audituris Isolda de Duram permissione divina abbatissa de Godestowe et eiusdem loci conventus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestre nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse pro nobis et successoribus nostris Willelmo Pycke de Blokesham pro homagio et servitio suo et v marcis sterlingorum totum tenementum cum pertinentiis suis quod Henricus Meriot et Sibilla uxor eius de nobis in Blokesham tenuerunt diebus quibus obierunt quod quidem nobis accidit per mortem predictorum Henrici et Sibille tenendum et habendum eidem Willelmo et heredibus suis a dicto Willelmo et legitima uxore sua procreatis de nobis et successoribus nostris libere et quiete bene et in pace integre et hereditarie inperpetuum reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ipse et heredes sui predicti ii s et vi d ad iiii terminos videlicet ad natale domini vi d et obolum ad festum beate Marie in Martio vi d et obolum ad festum nativitatis sancti Johannis baptiste vi d et obolum et ad festum sancti Michaelis vi d et obolum pro omnibus secularibus servitiis sectis exactionibus et demandis quibuscumque Nos vero Isolda abbatissa et conventus de Godestowe predicto Willelmo Pycke et heredibus suis predictis totum predictum tenementum cum pertinentiis suis per predictum servitii contra omnes gentes warentizabimus acquietabimus et defendemus Et ut hec omnia supradicta perpetue firmitatis robur optineant presens scriptum sigilli nostri conventualis muninime duximus roberandum Hiis testibus Johanne filio Ricardi de Edburbur Johanne de Sancto Audoeno Willelmo de Hedendone Ada filio eiusdem Stephano Unwyne Roberto Conqueraunt Henrico filio Simonis et multis aliis