Charter Document - 05450078
Charter Number: | 05450078 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1296 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Pycke de Bloxham dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie et Johannis baptiste de Godestowe et Alicie de Gorgis tunc abbatisse et conventu eiusdem loci et successoribus eorum totum tenementum illud cum suis pertinentiis quod Henricus Meryot et Sibilla uxor eius in Bloxam quondam tenuerunt una cum toto gardino tenendum et habendum predictis Alicie abbatisse de Godesto ac conventu et successoribus eorundem a dicto Willelmo Pycke et heredibus suis vel suis assignatis libere quiete bene et in pace integre et hereditarie inperpetuum reddendo et faciendo nos predicte Alicia de Godestowe et conventus eiusdem loci ac successores eorundem capitalibus dominis illius feodi servitia inde debita et consueta Et ego vero Willelmus Pycke et heredes mei vel mei assignati totum predictum tenementum cum omnibus pertinentiis suis predictis Alicie abbatisse conventu et successoribus eorundem de Godestow contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus Et ut hec omnia supradicta perpetue firmitatis robur optineant presens scriptum sigilli mei duxi roborandum Hiis testibus Johanne de BriddesYorne Edmundo de Wodestoke Johanne filio Roberti de Bloxham Roberto Conquerant de eadem Stephano Unwyne Roberto Goddard Ricardo Dyonis et multis aliis Data apud Bloxham die veneris proxima ante festum sancti Gregorii pape anno regni regis Edwardi vicesimo quarto