Charter Document - 05450075
| Charter Number: | 05450075 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1197 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Hugo dei gratia Lincoln episcopus et Johannes abbas Sancti Albani et Benedictus abbas sancte Marie de Stratford eternam in domino salutem Quod ad multorum noticiam pervenire congruum duximus literarum monimentis tradere provida deliberationes decrevimus Noverit ergo presens etas omniumque secutura posteritas quod controversiam a domino papa Celestino iii nobis delegatam que inter venerabilem virum dominum Willelmo abbatem et monachos Sancti Petri Westmonasterii et inter sanctimoniales de Godestowe super ecclesiam de Blokesham vertebatur communi partium assensu huiusmodi transactione coram nobis inperpetuum esse sopitam Prefatus Willelmus abbas Westmon et totus conventus eiusdem loci attendentes religiones et honestates sanctimonialium predicte domus de Godestowe et earundem paupertati compacientes unanimi assensu concesserunt et dederunt in perpetuum elemosinam prefatis sanctimonialibus ecclesiam de Blokesham cum omnibus pertinentiis suis plenaria integre perpetuo habendam et possidendam et totum jus quod in eadem ecclesia habuerunt ecclesie beati Johannis baptiste de Godestowe et sanctimonialibus ibidem deo servientibus quietum clamaverunt salva annua pensione v marcarum argenti quas de eadem ecclesia de Blokesham antiquitus percipere solebant Quam pensionem prefate sanctimoniales annuatim reddere debent sacriste Sancti Petri Westm ad duos terminos anni scilicet infra octavas festivitatis omnium sanctorum ii marcas et dimidiam et infra octabas pentecostes ii marcas et dimidiam ad luminare magni altaris Porro Juliana abbatissa de Godestow et sanctimoniales eiusdem loci promiserunt in verbo veritatis et in bona fide pura et simplici conscientia coram deo prestito etiam sacramento per os et manum Waleranni capellani earum in verbo veritatis in animas earum sacrosanctis evangeliis ab eodem in speciis quod numquam apud aliquem vel aliquo per eas vel interpositam personam artem aliquam fraudis vel ingenii querent unde predicta ecclesia Westmonasterii prenominate pensionis ecclesie de Bloxham diminutionem incurrat vel alienationem vel quominus prefatus conventus Westm per manum sacriste sui predictum annuum redditum ad statutos terminos integre et absque detentione et omni occasione percipiat Et ut hec transactio fide et omnimoda securitate inperpetuum teneatur eam presenti scripto et sigillorum nostrorum appositione communimus Facta est autem hec transactio inter eos anno ab incarnatione domini MCXCVII die tercia post festum sancti Barnabe apostoli mediante ex parte domini Huberti Cant archiepiscopi et apostolice sedis legati viro venerabili Hugone abbate Abendonie et huic compositioni opem et operam adhibente Hiis testibus domino Hugone abbate Abendonie et Nicholao et Ricardo monachis et capellanis eius Waleranno capellano Johanne de Kensinton et Henrico de Kensinton fratre eius Marino clerico domine regine Godefrido de la Dene Willelmo de Hauggehurst Roberto de Clere magistro Ernulfo Postard magistro Simon de Bareswrd Theodbaldo senescallo Westm Radulpho de Septem Fontibus et Henrico fratre eius et multis aliis
