Charter Document - 05450073
Charter Number: | 05450073 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1175 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis quod cum multociens cause et contentiones inter ecclesiam de Bloxham et ecclesiam de Wigent super quibusdam decimis in Mildecumbe eisdem ecclesiis pertinentibus verterentur covenit inter ipsas ecclesias atque ecclesiarum personas consensu patronorum ut singule partes separatim distinguerentur quid cui ecclesie conveniat Sciendum est ergo quod ecclesia de Wigent percipit sicut percepit a fundatione ipsius ecclesie medietatem omnium decimarum de tenamento prioris de Merit scilicet De duabus hidis in Mildecumbe de tenamento abbatis de Einesham de hida quam Johannes de Swereford tenuit omnes decimas percipit ecclesia de Wigent De dimidia quam Aschetillus de Cimiterio tenuit ecclesia de Wigent omnes decimas percipit excepta una acra integra de hibernagium quam ecclesiam de Bloxham percipit De dimidia hida quam Gilebertus Belami tenuit omnes decimas percipit ecclesia de Wigent De dimidia hida quam Lambertus tenuit ecclesia de Wigent omnes garbas percipit et medietatem omnium aliarum decimarum preter ea que in hoc rescripto continentur Ecclesia de Wigent nichil iuris inperpetuum sibi poterit vendicare quia omnia cetera integre persolvent ecclesie de Bloxham Et ne inposterum super prefatas decimas aliqua fieri possit contentio appositione sigilli conventus de Godestow et sigillorum domini fuudi et persone de Wigent corroboratum est Hiis testibus Alerandro decano Johanne domino de Brokt Walerando Sampsone Radulfo Berrico Bernardo capellanis Reginaldo de Bereford Johanne de Swirford et aliis