Charter Document - 05450063
Charter Number: | 05450063 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1127 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus le Brochere dedi et concessi et quietos clamavi ii d annui redditus pro me et heredibus meis vel meis assignatis deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestow et sanctimonialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris et earundem successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam in quibus ii d predicte sanctimoniales michi tenebantur et heredibus meis vel assignatis ipse et earundem successores pro quadam terra quam de me tenebant in campo de Blechesdon per predictorum ii d servitium Pro hac autem quieta clamantia dictorum ii d dederunt michi predicte sanctimoniales dimidiam marcam sterlingorum ad aquietandum me de iudaismo in villa Oxon videlicet contra Jacobi de Londres iudeum filium Mossi Et ego predictus Galfridus le Brochere et heredes mei vel mei assignati predictos ii d annui predictis redditus sanctimonialibus et earundem successoribus warentizabimus et defendemus inperpetuum Et ut hec mea donatio concessio et quieta clamantia perpetue stabilitatis robur obtineat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Willelmo vicario de Karsintone tunc custode de Godestow Walclino de Uptone clerico Waltero Ilberd Martino clerico Thoma de Cerencestrie Roberto ad Huthe Willelmo de Sottone de Blechesdone et multis aliis