Charter Document - 05450055
Charter Number: | 05450055 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 - 1239 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Robertus filius Nigelli dedi et concessi inperpetuam elemosinam cum matre mea Anneis et filia mea Marierie deo et ecclesie sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestow et sanctimonialibus ibidem deo servientibus i virgatam terre in Blechesduna scilicet virgatam de Pyria liberam et quietam ab omni servitio quod ad me pertinet et ad heredes meos scilicet in pratis et in pasturis et in planis sicut fuit in tempore H regis Et hoc concessu et prece uxoris mee Matildis de Bellocamp de cuius dote est terra illa predicta Teste Willelmo Paupere et Radulpho Alvernaz et Hardewino de Beseleya et Nigello de Podiis et Alano clerico et Conseil et Roberto filio Wace et Godefrei et Adam et Thoma sacerdote et Roberto fabro et Hosmundo et Ricardo filio Galfridi et Ricardo de Valun et Thoma clerico et Galfrido de Cler et Heilric Hospinel