Charter Document - 05450053
Charter Number: | 05450053 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 - 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam futuris quam presentibus hanc conventionem esse factam inter ecclesiam de Godestowe et Galfridum Bodin quod ecclesia de Godestowe accepit unam virgatam terre in Blechesduna de feudo Roberti filii Nigelli de Tachaleia de predicto Galfrido tenendam de se et de heredibus suis inperpetuum pro iiii s annuatim solvendis Pro hac vero conventione dedit prenominata ecclesia xii s quos predictus Galfridus accepit et concessu heredum suorum hunc conventionem se tenere pepigit Et Galfridus Bodin et heredes sui debent manutetenere et warentizare erga omnes preter versus regem predictam virgatam pro predicta gersuma Hiis testibus Galfrido filio Duranti Willelmo et Petro et Hugone filiis eius Radulpho Britone Sewulfo vinitore Willelmo filio Ailwi Roberto filio Semani Willelmo de West Adam de Godest Thoma clerico Michaele Elico Wodecok Elrico Ospines Acero carpentario