Charter Document - 05450052
Charter Number: | 05450052 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1191 - 1219 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Robertus le Geit salutem Noverit universitas vestra me concessu Matildis uxoris mee et omnium heredum meorum dedisse et hac presenti carta mea confirmasse pro salute anime mee et uxoris mee et liberorum meorum et antecessorum et successorum meorum deo et beate Marie et sancto Johanni baptiste et monialibus de Godestowe ibidem deo servientibus homagium et servitium Willelmi le Brochere scilicet de dimidia virgata terre cum pertinentiis suis in Geithamtone cum plenario redditu quem michi debet scilicet xxvi d et cum aliis servitiis et consuetudinibus si quas predictus Willelmus michi debuerit sine ullo retinemento tenendum et habendum de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omnibus secularibus servitiis et sicut aliqua elemosinarum liberius valet donari Sciendum est autem quod ego Robertus le Geit et heredes mei donationem redditus et servitii predicti contra omnes homines warantizare tenemur Pro hac autem warantizatione et sigilli mei confirmatione predicte moniales de Godestow michi de caritate domus sue xl s ad hereditatem meam versus Robertum le Poure redimendam donaverunt Preterea si predicte moniales de Godestowe predictam dimidiam virgam terre a prenominato Willelmo le Brochere aliquo modo valant perquirere in proprios usus tenendam inperpetuum predictis monialibus concessi ipsam dimidiam virgam terre a deo libere et quiete et cum omnibus libertatibus tenere sicut cum donatione redditus scilicet xxvi d prescriptorum concessi Hiis testibus dominus Thoma de Sancto Walerico Roberto filio Aumori Radulpho Harang Willelmo de Grenwile Radulpho filio Galfridi Willelmo de Leuekenor Hugone Withell et multis aliis