Charter Document - 05450049
Charter Number: | 05450049 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1140 - 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Aumari dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie sancti Johannis baptiste de Godestow et monialibus ibidem deo servientibus et inperpetuum servituris viginti sulones et unam de terra arrabili in cultura quem vocatur Blachepurnemor cum medietate totius prati de Blachepurnemor super quod illa cultura se extendit habendum et tenendum dictis monialibus et earundem successoribus libere et quiete pacifice et honorifice in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quietius possit dari ab omni seculari servitio exactione secta curie et demanda que de aliquo tenemento exigi possint Et quia dicta terra et pratum predictum predictarum monialium inmediate iacet iuxta terram meam et pratum meum in eadem cultura et in eodem praterio volo et concedo pro me et heredibus quod dicte moniales et successores earum habeant liberum ingressum et exitum cum suis averiis simul cum aaveriis meis in toto prato meo in eodem praterio et in tanta culta cultura quantam iste moniales per presentem cartam ibidem habent ita quod equaliter ego et heredes mei et dicte moniales habeamus ibidem averia nostra sicut in communi pastura sine contradictione aliqua post primum fenum levatum et cariatum et similiter post bladum cariatum ita quod neuter nostrum alteri occasionem nocendi querat sive averia de dicta pastura imparcare possit Preterea dedi et concessi pro me et heredibus meis dictis monialibus de Godestowe liberum iter per boscum meum et per terras meas in manerio meo de Pirie ad carretas suas et carros suos eundi et redeundi sine aliqua vexatione aut impedimento inperpetuum Et ego vero dictus Rogerus de Aumari et heredes mei totam predictam terram et totam predictam pasturam et dictum iter una cum omnibus et singulis donationibus tam in pasturis quam in aliis locis predecessorum meorum sepedictis monialibus factis et confirmatis contra omnes homines mares et feminas warentizabimus acquietabimus et inperpetuum defendemus Et ut hec mea donatio concessio et presentis carte mee confirmatio in omnibus rebus et singulis sicut predivisum est firma sint et stabilia inperpetuum huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Ricardo le Pouere domino Waltero de Wythulle Hugone de Musgrove Willelmo de Megre Johanne filio Nigelli seniore Ricardo Beufo Philippo Mimekau domino Gileberto de Braci Philippo de Wappey et multis aliis