Charter Document - 05450046

Charter Document - 05450046


Charter Number: 05450046
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1322
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est conventio facta inter dominam Marioriam Dine abbatissam de Godestowe et conventus ex parte una et Ricardum de Bachiler de Parva Messendene ex parte altera videlicet quod dicta domina Marioria et conventus tradiderunt et dimiserunt predicto Ricardo et Matillidi uxori sue pro quadam summa pecunie quam predicti Ricardus et Matildis dederunt nobis premanibus duas acras terre cum pertinentiis in parochia de Parva Messendene et jacent apud Anfric in longitudine inter terram Henrici Taylefer ex parte boriali et regiam viam ex parte australi et in latitudine inter campum qui vocatur le Stonyfeld ex parte occidentali et regiam viam ex parte orientali sicut mete et divise circumquaque docent et proportant habendas et tenendas predictas duas acras terre cum pertinentiis suis predicti Ricardus et Matildis usque ad terminum eorum vite libere quiete bene et in pace de capitalibus dominis feodi illius per servitiam idem debita et consueta Et nos vero predicti domina Marioria et conventus predictas duas acras terre cum pertinentiis prefato Ricardo et Matillidi usque ad terminum eorum vite contra omnes gentes warantizabimus In cuius rei testimonium huic presenti scripto indentato sigilla sua alternatim sunt apposita Hiis testibus Elya de Espele Waltero Mauncel Willelmo Sperlynge Petro le Heyward Henrico le Zouge et aliis Data apud Godestowe in festo omnium sanctorum anno regni regis E filii E sextodecimo