Charter Document - 05450045
Charter Number: | 05450045 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Receipt |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Radulphus de Chendut et Agnes uxor eius filia domini Radulphi de Scaccario salutem Noverit universitas vestra nos recepisse a sanctimonialibus de Godestow xxv marcas sterlingorum de liii marcis in quibus nobis tenebantur de pace et conventione inter nos et ipsas factis pro terra de Anfric prout continetur in cirographo inter nos facto et ne de cetero a dictis sanctimonialibus per nos seu per aliquos per nos de predictis xxv marcis aliqua fiat petitio Istud presens scriptum sigillis nostris signatum eisdem sanctimonialibus fecimus in testimonium predictarum xxv marcarum solutionis Valeat universitas vestra semper in domino Data apud Godestow in vigilia annunciationis dominice anno regni regis H filii regis Johannis xl tercio