Charter Document - 05450044
Charter Number: | 05450044 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1286 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wycumb a die pasche in tres septimanas anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quartodecimo coram Johanne de Vallibus Willelmo de Maham Rogero Loveday Johanne de Metingham et Nicholao le Gras justiciariis itinerantibus et aliis domini regis fidelis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Alta Ripa et Katerinam uxorem eius et Radulphum filium Radulphi de Chendut petentes et Mabiliam Wafre abbatissam de Godestow tenentem per Edmundum de Parco positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de una carucata terre cum pertinentiis in Kyngeshull in parochia de Parva Messenden Unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Willelmus et Katerina et Radulphus recognoverunt predicta mesuagium et terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatisse et ecclesie sue sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowe et illa remiserunt et quieta clamaverunt de se et heredibus ipsorum Radulphi et Katerine predicte abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue predicte inperpetuum Et pro hac recognitione remissione quieta clamantia fine et concordia eadem abbatissa dedit predictis Willelmo et Katerina et Radulpho x li sterlingorum