Charter Document - 05450043
Charter Number: | 05450043 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio facta inter dominam abbatissam et conventum de Godestowe ex una parte et Radulphum de Chendut et Agnetem uxorem eius ex altera apud Godestow die dominica qua cantatur letare Jerusalem anno regni regis H filii regis Johannis xlo tercio ita videlicet quod dictus Radulphus remisit et quietum clamavit per se consensu et assensu dicte Agnetis uxoris sue et heredum suorum totum ius et clamium quod habuerunt vel habere potuerunt in terra que vocatur Anfrictune et aliquando fuit domini Radulphi de Scaccario super Kingeshulle in parochia de Parva Mussendene cum omnibus pertinentiis suis in pratis pascuis et in boscis sine aliquo retenemento quod ad eos vel ad heredes suos aliquo modo contingere possint dictis abbatisse et conventui de Godestowe et earum successoribus inperpetuum Pro hac autem quieta clamantia et remissione dabunt dicte abbatissa et sanctimoniales de Godestowe dictis Radulpho et Agneti uxori sue l et iii marcas et facient Katerinam sororem dicte Agnetis uxoris dicti Radulphi monacham in monasterio de Godestowe sumptibus domus Et idem Radulphus meliori consilio et providentia virorum discretorum sine dilatione et pigricia quam citius legittime fieri potest sumptibus domus et uxorem suam faciet facere predictam terram cirographari in curia domini regis excepto quod dictus Radulphus inveniet equos phaleratos sibi et uxori sue et hiis qui de sua familia erunt Et de predictis l et iii marcis dicte sanctimoniales de Godestowe pacabunt dictis Radulpho et Agneti uxori sue xxv marcas eo die quo eis liberata fuerit predicta Katerina ad nutrendam et monacham faciendam eodem loco quo erunt dicti denarii pacati Cum autem cirographum ut predictum est in curia domini regis fuerit levatum in loco proviso de consensu utriusque partis totum residuum de predicta summa pecunie ultra xxv marcas usque ad liii marcas dictis Radulpho et Agneti uxori eius per dictas abbatissam et sanctimoniales satisfiet plenarie eodem die quo levatum fueruit cirographum antequam tradatur dictis sanctimonialibus sub pena x marcarum dicto Radulpho et Agneti uxori sue solvendarum una cum principali debito quod a retro fuerit Concedit etiam dicte sanctimoniales de Godestowe quod distringantur per terras redditus et catalla ubicumque fuerint in potestate ballivorum domini regis Alemanie per dictos ballivos ad predictam conventionem firmiter observandam si legittime fieri potest Et si contingat quod dictus Radulphus contra predictam conventionem aliquo modo fraudulenter venire noluerit simili districtione compellatur conventionem tenere Et si contingat quod nullo modo predicta conventio stabilis esse possit et steterit per dictum Radulphum et Agnetem uxorem eius dictus Radulphus refundet dictis sanctimonialibus de Godestowe xxv marcas premanibus eidem pacatas infra tres menses proximo sequentes et hoc legittime per viros discretos fuerit dividicatum simili pena qua prius et tunc maneat predicta terra de Anfric cum suis pertinentiis in statu in quo fuit ante istam conventionem quousque dirationatum fuerit coram iusticiario domini regis quis plenius ius videlicet abbatissa et conventus de Godestow sive dictus Radulphus et Agnes uxor eius ad eam habuerit nisi meliori conditione inter eos pax reformari possit et lis quiescere Et si omnia ut predivisa sunt debitum possint sortiri effectum post cirographum levatum dictus Radulphus faciet dictis sanctimonialibus cartam suam de feffamento et earundem successoribus de tota prenominata terra cum suis pertinentiis pro se et suis heredibus vel suis assignatis Ut autem omnia predicta ut predivisa sunt inconcussa et stabilia permaneant presenti scripto in modum cirographi confecto dicta abbatissa et conventus et dictus Radulphus de Chendut sigilla sua huic inde apposuerunt Hiis testibus domino Reginaldo de Witham milite domino Stephano de Chendut milite domino Willelmo decano de Wodestok tunc custode de Godestowe Ada Feteplace de Oxonia Petro de Esserugge Ricardo capellano de Godestowe Henrico Juge Henrico Perle de Oxfordshire Walclino de Uptone Willelmo de Witteneye clerico et aliis