Charter Document - 05450038

Charter Document - 05450038


Charter Number: 05450038
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Reginaldus filius Widonis de Sancto Walerico dedi et concessi Henrico de Sancto Walerico pro homagio et servitio suo illam virgatam terre in territorio de Esthalluncgeleya cum omnibus pertinentiis suis quam Robertus filius Ordrich tenuit habendam et tenendam de me et heredibus meis illi et heredibus suis libere et absolute sub annuo redditu xii d michi et heredibus meis apud Esthalluncgel ad duos terminos anni persolvendorum ad natale quidem domini vi d ad festum Sancti Michael vi d pro omnibus servitiis et demandis que ad me vel ad heredes meos pertinent salvo tamen domini regis servitio quantum spectat ad illam virgatam terre Et ego Reginaldus de Sancto Walerico et heredes mei warantizabimus dictam terram cum omnibus pertinentiis dicto Henrico et heredibus suis ubique et contra omnes gentes Pro hac autem donatione et concessione dedit michi dictus Henricus quinque marcas argenti in gerssuma Ut igitur donum istud nulli possit venire in dubium presens scriptum sigillo meo munimine produxi in testimonium Hiis testibus Johanne Luvello filio Galfridi Otuelo de Esthall Rogero filio Simonis de Esthall Thoma filio Eustachii Ansello de Mubray Philippo de Esthall clerico et multis aliis