Charter Document - 05450027

Charter Document - 05450027


Charter Number: 05450027
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1221
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Linc episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos vicarias perpetuas in ecclesiis de Wycumba de Bloxham et de Sancto Egidio Oxfordshire auctoritate concilii ordinasse et ad presentatione dilectarum in Christo filiarum abbatisse et monialium de Godestowa ad ipsas vicarias sic ordinatas perpetuos vicarios admisisse et in eisdem instituisse Sunt autem predicte vicarie ordinate in hunc modum scilicet quod vicarius perpetuus ecclesie de Wycumb habebit nomine vicarie sue mansum ei assignatum ab occidente domus abbatisse in Wycumb et medietatem omnium oblationum et obventionum altaris cum tota decima casei et omnibus ovis in vigilia pasche ad ipsam ecclesiam provenientibus et omnibus decimis aucarum et omnibus decimis gardinorum et ortorum infra burgum exceptis oblationibus et obventionibus quatuor dierum per annum scilicet diei purificationis diei parasceves diei pasche et diei exaltationis sancte crucis et exceptis omnibus decimis lane lini agnorum purcellorum et vitulorum cum vitulus integer obvenerit et exceptis omnibus decimis fructuum gardinorum et hortorum extra burgum et tota decima cardorum qui ad officium fullonum pertinent tam infra burgum quam extra exceptis etiam omnibus ovis extra vigiliam pasche ad ipsam ecclesiam provenientibus et omni oblatione candele per totum annum preter candelam que provenit die dominica ad altare cum pane benedicendo que omnia superius excepta ad abbatissam et moniales de Godestowa integre pertinebunt Vicarius vero perpetuus ecclesie de Blokesham habebit nomine vicarie sue totum alteragium illius ecclesie et capelle de Middelcumba exceptis decimis lane et agnorum matricis ecclesie de Blokesham Habebit etiam bladum quod solet dari trituratum dictis ecclesie de Blokesham et capelle de Middilcumba quod vocatur cherecheset Et habebit mansum quod situm est inter mansum quod fuit pagani de Bereford et mansum quod fuit Willelmi Coleman Vicarius autem perpetuus ecclesie Sancti Egidii in Oxon habebit nomine vicarie sue medietatem totius alteragii illius ecclesie cum tota decima hortorum exceptis lana et lino et agnis et excepta candela die purificationis beate virginis que dicte moniales in solidum percipient Habebit insuper mansum ubi capellanus ecclesie solebat habitare pro quo vicarius solvet ipsi ecclesie vi d annuatim In hiis autem tribus vicariis sic ordinatis prefate moniales omnia onera ordinaria dictarum trium ecclesiarum de vita et consueta sustinebunt preter sinodalia que vicarii persolvent Omnes vero vicarii quotiens ad vicarias predictas fuerint admissi memoratis monialibus iuramentum prestabunt fidelitatis Capellani etiam si quos predicti vicarii in adiutorium suum receperint a ministrandum secum in dictis ecclesiis similiter iurabunt coram vicariis et procuratore monialium quem ad hoc illuc transmiserint quod fideles eis erunt quamdiu ibi fuerint in hiis que ipsas in ecclesiis illis contingunt salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Linc ecclesie dignitate Et in huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus Roberto archidiacono Huntingdon magistro Willelmo de Linc canonico magistris Willelmo de Cant Hugone de Greneford et Nicholao de Evesham Willelmo de Winchecumba et Olivero de Chedneto clericis Data per manum Thome de Filkton capellani canonici Linc apud Croppiam pridie idus Decembris pontificatus nostri anno duodecimo