Charter Document - 05450010

Charter Document - 05450010


Charter Number: 05450010
Cartulary Title: The Latin Cartulary of Godstow Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reginaldus de Sancto Walerico Roberto Lincolniensi episcopo et omnibus sancte ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus salutem Notum sit vobis quod ego Reginaldus de Sancto Walerico dedi et concessi in perpetuam elemosinam ecclesie dei et sancte Marie et sancti Johannis baptiste de Godestowa et sanctimonialibus ibidem deo servientibus pro salute mea et remedio peccatorum meorum et pro animabus patris et matris mee et liberorum meorum et omnium fidelium dei defunctorum insulam in qua predicta ecclesia fabricata est que vocatur Godestowa cum omnibus pertinentiis suis et Licheseiam totam et molendinum de Walgaricote et Heringesham et Boreham et Lambeie et unam piscatoriam cum Werehamo et mansionem Osmundi et insulam infra duos pontes Hec omnia predictis monialibus concedo bene et in pace et honorifice et sine servitio tenenda libere et quiete perpetualiter Huius donatione testes sunt magister Radulphus de Oxonofordia et Hugo de Belloramo et Reginaldus de Surpecampo et Paganus de Wesberia et Hugo frater eius et Walterus de Peri et Walkelin Hereng