Charter Document - 05450005
Charter Number: | 05450005 |
---|---|
Cartulary Title: | The Latin Cartulary of Godstow Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1123 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Alexandro episcopo et Waltero archidiaconi salutem Precipio quod iste Elwimus filius Gedegos habeat ecclesiam suam sancti Egidii ita bene et in pace sicut melius habuit et ibi ponat clericum suum quem voluerit et quicumque pro dei amore servitium audire voluerint et elemosinam suam facere Et videte ne inde amplius clamorem audiam Teste Gaufrido cancellario et Gaufrido camerario apud Odest