Charter Document - 05430116

Charter Document - 05430116


Charter Number: 05430116
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1267
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Robertus comes Aluernie et Bolonie omnibus hominibus et ministris suis de Wythsando Bolonia Niewene et Caleys tam presentibus quam futuris salutem in domino Noueritis quod nos pro honore Dei et beati Thome archiepiscopi Cantuarie et gloriosi martyris et pro salute anime nostre et parentum et heredum nostrorum volumus et confirmamus omnes libertates illas quas antecessores nostri dederunt et concesserunt monachis et conuentui ecclesie Cristi Cantuarie scilicet theloneum et consuetudines que exigi solent in Wythsando Bolonia Niewene et Caleys a transeuntibus Volumus ergo et precipimus ut ipsi et nuncii et seruientes eorum liberi sint et quieti a nobis et heredibus nostris in perpetuum a theloneo siue pedagio siue omni alia consuetudine et prohibemus ne aliquis hominum vel ministrorum nostrorum eos pro hac re vexare presumat Act apud Steplas anno domini mcclxvii mense Augusto