Charter Document - 05430115
Charter Number: | 05430115 |
---|---|
Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Mathildis comitissa Bolon omnibus hominibus et ministris suis de Witsando et Bolonia et Niwene et Caleis tam presentibus quam futuris salutem Noueritis quod nos pro honore Dei et beati Thome archiepiscopi Cant et gloriosi martiris et pro salute anime nostre et parentum et heredum nostrorum volumus et confirmamus omnes libertates illas quas antecessores et pater et mater nostri dederunt et concesserunt monachis et conuentui ecclesie Cristi Cant scilicet theloneum et consuetudines que exigi solent in Witsando et Bolonia et Niwene et Caleis a transeuntibus Volumus igitur et precipimus ut ipsi et nuncii et seruientes eorum liberi sint et quieti a nobis et heredibus nostris in perpetuum a thelonio siue pedagio siue omni alia consuetudine et prohibemus ne aliquis hominum vel ministrorum nostrorum eos pro hac re vexare presumat Act apud Villam Nouam in Hez anno domini mcc tricesimo quarto mense Iunio