Charter Document - 05430112

Charter Document - 05430112


Charter Number: 05430112
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1212
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Petrus Dei gratia Parisien episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino Uniuersitati vestre notum facimus quod constituta in nostra presentia Richoldis de Groolai pro anima sua et quondam mariti sui Guidonisc dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam monachis sancti Thome Cantuariensis quinque quarterios vinee sitos apud Sanctum Bricium Nos vero ut hec donatio perpetuo perseueret ad petitionem dicte Richoldis has litteras fieri fecimus et sigilli nostri impressione muniri Actum anno domini millesimo ducentesimo undecimo mense Marcio pontificatus nostri anno quarto