Charter Document - 05430104
Charter Number: | 05430104 |
---|---|
Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1171 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes comes Pontiui omnibus baronibus militibus et ministris terre sue salutem Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego comes Ioh[ann]es clamo quietos et liberos ecclesiam sancte Trinitatis de Cantuar et eiusdem ecclesie monachos et omnes seruientes et omnes homines suos a pedagio et theloneo et omnibus aliis consuetudinibus terre mee que ad me pertinent et prohibeo ne aliquis eos vel homines suos in tota terra mea in aliquo vexare presumat Hec autem omnia concessi prefate ecclesie pro amore Dei et reuerentia beati martyris Thome et pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum et pro animabus patris et matris mee in capitulo predicte ecclesie quando conuentus mi[chi] concessit societatem suam et eiusdem ecclesie beneficium Testibus his Gaulterio Seinurei de Sancto Richero Yngelramno dapifero de Ponteii Hugone de Beamunt Baldewino Durcat Roberto de Beloi