Charter Document - 05430103

Charter Document - 05430103


Charter Number: 05430103
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1173 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Bernardus de Sancto Walerico omnibus militibus suis et ministris de honore Sancti Walerici salutem Sciatis quod ego pro animabus patris et matris mee eta pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum perdonaui priori sancte Trinitatis Cantuar et omnibus eiusdem ecclesie monachis et eorum seruientibus qui per terram meam transierint pedagium et omnes alias consuetudines que in terra mea a transeuntibus exiguntur siue in terram meam aduenientibus et ideo volo et firmiter precipio ut pacem meam in terra mea habeant ipsi et omnia sua et omnes sui et prohibeo ne aliquis aliquam consuetudinem que ad me spectat in terra mea amplius ab eis exigat neque eos propter tales consuetudines vexet vel in placitum ponat Has libertates specialiter concessi eis propter amorem sancti martyris Thome quem in meis necessitatibus apud iustum iudicem adiutorem habere desidero His testibus Ernulfo clerico Milon[e] capell[ano] Bernardo Tachelu Anchero de Cheresi Waltero Mabun Weremundo Caldel