Charter Document - 05430102
Charter Number: | 05430102 |
---|---|
Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1179 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Manasserius de Insula omnibus Cristi fidelibus salutem Uniuersitati vestre notum facio quod ego M[anasserius] de Insula dedi et concessi Deo et beato martyri Th[ome] Cantuarien et fratribus ibidem Deo seruientibus v sol[idos] Parisien monete in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et parentum meorum Anselini et Mabilie et fratris mei Adam et filii eius Anselini et aliorum fratrum meorum Ade videlicet et Lancelin[i] et omnium propinquorum et amicorum meorum accipiendos singulis annis in octauis sancti Dionisii ab Heremaro de Insula homine meo et heredibus suis apud Insulam Cui donationi frater meus Adam de Insula consensit et filius eius Anselinus presens assensum prebuit quam et ego presenti scripto confirmatam sigilli mei appositione roboraui Val[e]t[e]