Charter Document - 05430100

Charter Document - 05430100


Charter Number: 05430100
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1179 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Wazo de Peisi pro amore Dei et sancte Marie et gloriosi martyris Thome et pro salute anime mee et uxoris mee et filiorum et omnium predecessorum meorum in capitulo ecclesie Cristi Cant dedi et concessi et hac carta mea in elemosinam confirmaui monachis ibidem Deo famulantibus aquietantiam unius nauis sancti Thome cum vino et cum ceteris que fuerint empta ad opus eorumdem monachorum in Maanthe et in Maysuns quantum ad me pertinet preter decimam monachorum sancte Marie de Columps Cum autem nauis illa cum vino et ceteris que dicta sunt per loca iamdicta s[cilicet] Maanthe et Maysuns transierit monachus ecclesie Cristi Cant vel eius seruiens dabit unum cnipulum sine auro et argento bailiuo meo de Maanthe et alium cnipulum sine auro et argento dabit bailiuo meo de Maisuns si forte nauis illa illuc cum vino et ceteris transsierit pro omni consuetudine in signum et recognitionem prefate quietantie memorate nauis sancti Thome Testibus his Gerardo milite de Furniual Willelmo de Auberuill Rob[erto] de Turolt Rob[erto] de Frenis et multis aliis