Charter Document - 05430096

Charter Document - 05430096


Charter Number: 05430096
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1125 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus comes Boloniensis et comitissa Mathildis coniunx videlicet eius dederunt ecclesie Cristi Cantuariensi thelon[eum de Wy]tsando de omni negotio quod ad ecclesiam pertinet ita ut monachi eiusdem ecclesie et homines eorum libere et secure transeant et redeant absque omni impedimento omni tempore et hoc donum dederunt pro animabus suis et pro animabus patrum et matrum suorum Quod donum ut stabile esset propriis litteris proprio sigillo sigillatis confirmauerunt et super altare Cristi posuerunt Donatio autem ista rata semper erit siue pax sit siue discordia inter regem Anglorum et comitem ipsius terre Test[ibus] Roberto de Creuequur et Willelmo filio Ric[ardi] et Hugone filio Fulb[erti] et mult[is] aliis