Charter Document - 05430079
Charter Number: | 05430079 |
---|---|
Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ph[ilippus] Dei gratia Franc[orum] rex preposito Piss salutem Noueris quod dilectis nostris monachis Cantuariensis monasterii viris religiosis assignauimus centum modios vini ad mensuram Paris[iensem] sicut in carta nostra continetur in clauso nostro et reditibus nostris apud Triel Si autem in clauso et reditibus predictis centum modii vini non possent inueniri residuum habeant monachi in cellario nostro de Pissiaco Unde tibi precipimus quatinus tempore vindemiarum ab instanti festo sancti Ioh[ann]is Bapt[ist]e in tres annos nisi interim a peregrinatione nostra redierimus predictis monachis vel eorum nunciis vinum sic[ut] eis assignauimus sine dilatione et contradictione aliqua tradas Act anno incarnati verbi MCLXXX nono mense Martio