Charter Document - 05430074

Charter Document - 05430074


Charter Number: 05430074
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1197 - 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens carta peruenerit Bartholomeus de Liuet salutem Nouerit uniuersitas vestra quod Lucas pincerna assensu meo et voluntate emit a Rogero clerico pro xxv libris And[egauensium] terram illam apud Locellas quam Hugo rusticus auunculus meus eidem Rogero pro suo seruicio donauit et quam idem Rog[erus] de me tenebat ita quod prefatus Rog[erus] terram predictam in manu mea reddidit et forisiurauit quod decetero nichil in ea reclamabit Ego autem tunc eandem terram tradidi et concessi predicto Luce tenendam et habendam sibi et suis heredibus de me et meis heredibus bene et pacifice libere et quiete per talem redditum qualem memoratus Rog[erus] de illa terra m[ich]i faciebat Pro hac autem concessione mea eidem firmiter tenenda et garantizanda dedit m[ich]i idem Lucas lv sol[idos] And[egauensium] et inde fecit m[ich]i hominagium et ut hoc ratum et inconcussum habeatur in posterum presenti scripto et sigillo meo duxi confirmandum Inde sunt test[es] S[amson] abbas Cad Rob[ertus] Rastel et Will[elmu]s de Cormeliis monachi Rob[ertus] B[e]n[e]d[i]c[t]i Henricus le Rebree Rog[erus] de Cheus Will[elmus] de Montelles et alii plures