Charter Document - 05430072

Charter Document - 05430072


Charter Number: 05430072
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit ego Gaufridus de Rapendonia salutem Nouerit uniuersitas vestra quod Walterus filius Aiulfi dedit Deo et abbatie sancte Marie de Ardena pro salute anime sue in perpetuam elemosinam apud Cadom in vico escuereio quendam furnum quem ibi habebat et duas domos in anteriori parte a dextra et a sinistra et quandam plateam in posteriori parte in qua alias duas domos edificaui eumdem furnum omnes continue tangentes sicut ex multis scriptis auctenticis que inde habet predicta abbatia et ex testimonio multorum bonorum virorum diligenter didicimus et ego predictus Gauf[ridus] furnum et domos predictas ex dono Henr[ici] illustris regis Anglorum existimans ad me pertinere errore non modico seductus eumdem furnum et domos iniuste diu detinere presumpsi Postea autem anno quo captus est dominus Arturus com multis nobilibus viris apud Mirebel a domino Iohanne rege Angl[ie] intuitu pietatis et caritatis et pro salute anime mee furnum et omnes domos prefatas et quicquid fuit ibi de omni tenemento prescripti Walteri totum prenominate abbatie de Ardena reddidi et sicut iustissimam elemosinam suam concessi et quicquid in predictis furno et domibus erat mei iuris et reclamationis et heredum meorum de assensu Aeliz uxoris mee et Gilleb[erti] generis mei in puram et perpetuam elemosinam sepenominate abbatie de Ard spontaneus donaui non obstantibus recognitionibus vel sacramentis vel scriptis in rotulis regiis vel quibuscumque impedimentis si forte contra abbatiam de Ardena a me vel ab aliis aliqua inde fuerint facta Hanc autem meam redditionem et recognitionem et ius et reclamationem et donationem super altare beate Marie de Ardena ego et Gillebertus gener meus diligenter obtulimus et pro posse nostro ubique garantizare promisimus et Rob[ertus] tunc abbas eiusdem loci et conuentus in fraternitatem domus sue et tocius ordinis sui et orationes et beneficia ad peticionem meam pro amore Dei me et uxorem meam et heredes meos receperunt quia apud eos Cristianam elegi sepulturam et abbas et conuentus prefati [pro] hac concessione et donatione mea xl lib[ras] Andeg[auenses] in caritate michi donauerunt Actum hoc apud Ardenam his presentibus Rob[erto] tunc abbate de Ardena et conuentu magistro Rad[ulfo] de Fonte et Iuone fratre suo magistro Willelmo de Serentot Thoma de Agnell Rob[erto] de Burum Thoma de Nouilla clericis Sansone de Esperun Rob[erto] de Landa presbiteris Willelmo de Pyrou Gilleb[erto] de Vilers militibus Rad[ulfo] de Sancto Aniano Ric[ardo] de Curceio laicis et multis aliis