Charter Document - 05430068
| Charter Number: | 05430068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1150 - 1180 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam temporalia transitoria sunt et caduca et subito labuntur a memoria idcirco ego Ricardus Siluanus assensu Ricardi Siluani filii mei presentium etati et eorum posteritati notum fieri volui me pro salute anime mee et antecessorum meorum et heredum meorum in perpetuam elemosinam dedisse D[e]o et beate Marie de Moret et sanctimonialibus ibidem Deo seruientibus et presenti carta confirmasse meum dominic[um] de Plano Landeto sicut fuit diuisum coram me extra tenementum hominum Renaldi Visus Lupi et hominum Willelmi Martini de Spina superiori Lande Ermouim sicut fossatum demonstrat usque ad caminum per quod venitur de Ateis sicut itur ad castell[um] Vire usque ad dominicum comitis et ut hoc ratum maneat et immobile sigilli mei munimine roboraui T[estibus] Guidone de Basoc Willelmo de Basoc militibus Roberto Siluano Petro de Cormeliis Petro de Bellofonte clericis Willelmo Maubeec Iordano Cormail burgensibus et aliis pluribus
