Charter Document - 05430065

Charter Document - 05430065


Charter Number: 05430065
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1176 - 1177
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Philippa filia Hugonis de Rosello dedi D[e]o et ecclesie sancte Marie de Ardena et canonicis ibidem Deo seruientibus offerendo per unum librum super altare beate Marie circumstante conuentu ecclesie et aliis pluribus pro salute anime mee et animarum patris et matris mee et antecessorum meorum in perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni exactione x acras terre de proprio dominio meo ad Groceium in iiii campis campum qui vocatur Pratum et campum Wigo et campum Fullonis et ex alia parte vie dimidiam acram Pro hac autem elemosina canonici receperunt me et antecessores meos in orationibus et beneficiis suis et ordinis sui et ad mortem meam liberam sepulturam concesserunt m[ich]i quam apud illos elegi Preterea de rebus ecclesie sue adquietauerunt me ad scacarium regis de xxx lib[ris] And[egauensium] quas debebam regi et m[ich]imetipsi iam dederant c sol[idos] And[egauensium] Eapropter quod in multiplici hominum genere multiplex viget genus fallatie ne hoc obliuione deleretur et ne aliquis super hoc aliquam iniuriam predictis canonicis agere possit sed firmum et illibatum futuris temporibus conseruetur presenti carta sigilli mei impressione munita eis confirmare curaui Actum est autem hoc publice in aula regis in castello Cadomi coram iudicibus regis ad scacarium sedentibus anno ab incarnatione domini mclxxvi Super hoc autem testes sunt dominus Ric[ardus] Wint episcopus qui tunc temporis erat capital[is] iusticia Gisleb[ertus] Pipart Ric[ardus] Giphart Simon de Tornebu Gaufridus Monacus Rannulfus de Grantual Simon de Scuris Rob[ertus] Belet Will[elmus] de Caliz Rog[erus] de Scuris Willermus Tanetin et alii plures