Charter Document - 05430048

Charter Document - 05430048


Charter Number: 05430048
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1232 - 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmus dictus abbas sancte Marie de Voto iuxta Cesarisburgum et eiusdem loci conuentus humilis salutem in domino Ad universitatis vestre volumus notitiam peruenire nos ad iustam peticionem domini Lamberti de Bussy militis recepisse animas patris et matris sue et suam animam et filii sui et antecessorum suorum specialiter in anuali quod sit assidue in conventu nostro [et] in omnibus aliis bonis que fiunt et fient decetero in domo nostra ut eorum sint participes et divine retribucionis premium sicut et nos communiter expectantes Volumus etiam et concedimus quod canonici nostri apud manerium de Hogg processione temporis commorantes in qualibet septimana in qua debent cantare requiem semel celebrent pro animabus antecessorum iamdicti Lamberti si sint tales qui possint et debeant celebrari et preterea quod nomina patris et matris sue in nostro matirologio conscribantur et eorum anniversorium semel in anno solemniter celebretur Quod ut ratum permaneat et stabilis presenti scripto patrocinio et sigillorum nostrorum apposissione duximus roborandi anno domini mccxxxii huismodi scripto penes nos reservato