Charter Document - 05430046
| Charter Number: | 05430046 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Cleopatra A VII (f92r,p193) |
Charter:
I[ohannes] Dei gratia [] venerabili in Cristo patri H[enrico] eadem gratia Baiocensi episcopo salutem Sciatis iudicatum esse in curia nostra quod stare non debet recognitio illa que facta fuit inter abbatem Theok et Willelmum Infantem de ultima presentatione ecclesie de Escromouilla quia recognitio illa capta fuit sine precepto nostro et warranto senescalli vestri coram aliis quam iust[iciis] nostris et coram talibus coram quibus capi non debuit et contra cartam predicti abbatis quam habet de Willelmo quondam com[ite] Gloucestrie qui ecclesiam illam dedit ecclesie sancti Iacobi Bristll que est cella de Theok et contra confirmationem H[enrici] reg[is] patris nostri et confirmationem Rotrodi quondam Rotomagensis archiepiscopi et etiam contra confirmationem vestram et ideo vobis mandamus quatinus eidem abbati faciatis habere sine dilatione talem seisinam de predicta ecclesia qualem inde habuit antequam predicta recognitio inter ipsum et Willelmum Infantem processisset amouentes omnino personam illam quam in ea posuistis post illam recognitionem ad presentationem ipsius Willelmi Infantis Teste [me] ipso apud Munford xiii die Marcii
