Charter Document - 05430045
Charter Number: | 05430045 |
---|---|
Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1165 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Aldulf[us] de Braci filius Gwerne nepos Osberti Martel salutem Sciatis uniuersi quod ego Aldulfus assensu heredis mei Gwerne et fratris sui Aldulfi fil[ii] mei dedi et p[resenti] c[arta] m[ea] confir[maui] Deo et sancte M[ari]e et can[onicis] de ordine et capitulo de Sempinham totum d[omi]nium meum quod habui in cultura mea que est inter villam de Ranfruiuile et Le Maygnyl in territ[orio] de Rouile exceptis x acris quas dedi ecclesie Sancti Wandregisili et duabus acris Gyleberti de Bouule et vii acris et vii acris Osberti de Royuile que sunt de eadem cultura ut ipsi can[onici] predicti faciant in prefato d[omi]nio meo mansionem suam et prioratum constituant unius conuentus de can[onicis] sui ordinis secundum quod terra illa et el[emos]i[n]e que date fuerint illis can[onicis] sustinere rationabiliter poterunt Ad sustentationem autem predictorum can[onicorum] dedi etiam et confirmaui ecclesiam de Bracy et ecclesiam de Sancto Audoeno et ecclesiam sancte M[ari]e de Greuuilla et ecclesiam de Burnebusc et ecclesiam de Magneuile cum omnibus el[emos]inis tam in decimis quam in terris et omnibus aliis rebus que ad easdem ecclesias pertinent Dedi etiam omnem decimam omnium reddituum meorum in Normania tam in denar[iis] quam in blado et in mol[e]ndinis et furnis et altilibus et gallinis et aucis et pauibus et ouis De d[om]inniis autem carrucar[um] mearum aliam decimam non dedi nisi decimam garbarum debitam ecclesie Preterea dedi eis in Anglia ecclesiam de Crokestune cum omnibus pertin[entiis] s[ui]s et decimam reddituum meorum de Eituna Hec omnia dedi eis et confirm[aui] in perpetuam possessionem et puram el[emos]inam soluta et quieta ab omni exactione et seculari seruicio Preter h[ec] dedi eis totam medietatem feudi mei de Criokestun tam in terra quam extra villam in terris et pratis et pascuis et toftis et croftis et viis et semitis et bosco et plano et in omnibus aliis rebus et libertatibus que m[ich]i et heredibus m[eis] adiacebant in perpetuam possessionem et puram el[emos]inam solutam et quietam ab omni exactione et seculari seruic[io] quantum ad me et ad heredes meos attinet saluo tamen seruicio reg[is] et dominorum meorum quod ipsi per manum meam vel heredum meorum facient Excipitur t[ame]n una bou[ata] terre quam canon[ici] de Crokestune iuxta Bealum habent in campo de Crokestun de ista medietate feudi et terra Rad[u]l[f]i Puintel quam tenet de eod[em] feodo de qua ipse Rad[u]lfus et heredes sui facient forinse[cum] seruicium quantum pertinet ad terram suam scilicet octauam partem de milite Sciendum autem quod prefata medietas de isto feudo est illa quam Rog[erus] de Mustun tenuit Hec omnia dedi predictis can[onicis] pro anima patris et matris mee [] Et ego et heredes mei warantizabimus et manutenebimus hec omnia predictis can[onicis] in perpetuum et sciend[um] est quod ego adduxi de Anglia ad hanc mansionem et prioratum primum priorem et quod accepi a Gyleberto primo magistro ordinis de Sempinham quod nullus poterit prior[em] constitui in hoc prioratu in diebus meis vel in diebus heredis mei proximi post me nisi per electionem conuentus de isto prioratu et per assensum meum vel heredis proximi post me Post dies autem nostros constituatur prior siue de illis de prefato prioratu si ibi fuerit quis ad h[oc] ydoneus siue de ceteris de ordine de Semplingh secundum quod institutiones eiusdem ordinis exigunt etiam absque assensu ceterorum aduocatorum Sed et priores de h[oc] prioratu debent recurere ad magnum cap[itu]l[u]m de Semplingh singulis vel s[e]c[un]dis annis secundum quod iddem capitulum sibi disposuerit Teste []