Charter Document - 05430044

Charter Document - 05430044


Charter Number: 05430044
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1197 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Viro venerabili in Cristo Dei gratia Rotomagen archiepiscopo et balliuis suis de Diepe et ceteris burgensibus eiusdem barones Douor salutem et tam debitum quam deuotum in omnibus obsequium Sanctitati vestre duximus nunciandum dominum abbatem sancti Augustini Cant et totum eiusdem loci conuentum una cum illis qui eorum mensam sequuntur esse comburgenses nostros et per omnia ea qua et nos frui libertate debent ergo esse liberi de theloneo per uniuersam terram domini reg[is] Angl[ie] tam in partibus nostris quam vestris et de omnibus consuetudinibus de quibus et nos liberi debemus existere Valeat sanctitas vestra in domino