Charter Document - 05430043
Charter Number: | 05430043 |
---|---|
Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1193 - 1212 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Ricardus de Barentino filius Alexandri de Barentino concessi et tradidi et presenti carta confirmaui Waltero de Riparia totam terram meam de Barentino et de Pissi et molendinum meum de Barentino cum omnibus pertinentiis ad easdem terras et ad molendinum prefatum pertinentibus ita tamen quod ego in manu mea retinui moutam hominum de Croismare et de Montdelif qui sunt de feodo Nicholai de Londa qui sine contradictione et impedimento molere debent ad molendinum predictum Concessi autem predicto Waltero hec omnia predicta sibi et suis heredibus pro seruicio et homagio suo de me et heredibus meis iure hereditario tenenda reddendo in[de] m[ich]i et meis heredibus singulis annis pro omnibus seruiciis et consuetudinibus m[ich]i et meis heredibus pertinentibus quadraginta sol[idos] sterlingorum apud Iueneiam in Anglia duobus terminis anni scilicet viginti sol[idos] ad festum sancti Michael[is] et viginti sol[idos] ad Pascha et predicta feoda adquietabit singulis annis de dimidio modio auene ipse Walterus et sui heredes post ipsum et ut hec mea concessio futuris temporibus rata et inconcussa permaneat eam presenti scripto et sigilli mei munimine confirmaui T[estibus] Willelmo Longeespee fratre domini reg[is] Henrico de Mara Lamberto le Tieis Willelmo Talebot Ricardo de Wrauuill Ricardo Commin Willelmo Pantof Roberto de Tilluel Radulfo fratre suo Roberto de Barentino Roberto de Pissi Geru[asio] Angl[ico] Nicholao de Deppa Willelmo Norman et aliis