Charter Document - 05430042
Charter Number: | 05430042 |
---|---|
Cartulary Title: | Norman Charters From English Sources [Normandy] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Math[eu]s de Alencon inuadiaui Galtero de Ely totam terram meam quam Will[elmu]s de Longo Campo Elyensis episcopus mi[chi] dedit pro seruitio meo et homagio apud Estreham et apud Wilbretone pro centum et quinquaginta marc[is] argenti sibi tenendam et heredibus suis de me et heredibus meis a proximo festo sancti Michaelis post mortem domini regis Ricardi usque in duodecim annis tali conditione quod si ad predictum terminum predicto Galtero predictam peccuniam reddido predicta terra mi[chi] quieta remanebit vel heredibus meis Sin autem totam terram illam tenebit de anno in annum donec totum debitum ei persoluatur vel heredibus suis Hanc vero predictam terram debet tenere predictus Galt[erus] libere et quiete et absolute in terris in pratis in mol[end]inis in piscariis in aquis in alnetis in viis in semitis in hominibus in reditibus et in omnibus aliis exitibus illius terre sicut karta mea quam de illa terra habui testatur saluo dominico seruitio quod debetur domino Elyensi episcopo et si predictus Galt[erus] in predicta terra aliquid edificii vel costamenti posuerit per visum legalium hominum ad disuadiationem illius terre illi computabitur et reddetur Hanc conuentionem tenendam predicto Galtero et heredibus suis affidaui tenere de me et heredibus meis et ut hoc ratum et inconcussum permaneat sigilli mei munimine presentem kartam confirmaui Hoc autem factum fuit in curia domini regis apud Vallem Rodolii coram Willelmo filio Radulfi tunc senescallo Normannie et coram aliis iusticiis domini regis Hiis testibus Roberto de Vanci Willelmo de Stagno magistro Rocelino Petro Picot Petro de Estoques Galtero filio Godefr[idi] Nic[olao] de Witone Iohanne de Brai Hug[one] de Corni Willelmo de Lanceles Willelmo de Ely Y[u]one filio Milonis et pluribus aliis