Charter Document - 05430037

Charter Document - 05430037


Charter Number: 05430037
Cartulary Title: Norman Charters From English Sources [Normandy]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification, Grant
Date: 1148 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Arnulfus Dei gratia Lex episcopus et Fulco Lex decanus et totum capitulum eiusdem ecclesie dilectis amicis suis R[ogero] de Molbraio et Nigello filio suo et omnibus fidelibus ad quos presentes littere peruenerint salutem Sciatis quod Rob[ertus] de Ard Lex archid[iaconus] in vita sua et libera potestate nobis presentibus et multis aliis clericis et laicis dedit Petro et Rogero fratribus suis totam terram suam de Hantona cum aduocatione ecclesie que in eadem terra est et boscum et omnia que tenebat de vob[is] apud Hanton ad tenendum de vob[is] sicut ipse tenuit per seruicium quod vobis faciebat ita tam[en] quod ambo simul possideant predictam terram in vita sua et ille qui diutius vixerit totum tenementum possideat Valete